10 diciembre, 2006

Pedagogía

I I . C o l l o q u i u m H a r l e i a n u m 4. Ave, domine praeceptor, bene tibi sit. ab hodie studere volo. rogo te ergo, latine loqui. Doceo te, si me attendas. Ecce, attendo. Bene dixisti, ut decet ingenuitatem tuam.
IV . C o l l o q u i u m M o n t e p e s s u l a n u m
2. Praeceptor, have. quoniam volo et valde cupio loqui Graece et Latine, rogo te, magister, doce me. Ego faciam, si me adtendas. Adtendo diligenter. Quoniam ergo video te huius rei, hoc est eius interpretationis quae dicitur Latinae cupientem, demonstrabo tibi, fili, quoniam non est cuiuslibet hominis deprehendere, sed docti et ingeniosi esse doctrinam. propter hoc etiam tibi magis qui nescis nihil disputare exponam. opus ergo tibi est quae praecipio: auditus, memoria, sensus, usus cotidianus artificem facit. hoc tibi si praestiteris, mercedes potes discere. duae ergo sunt personae quae disputant, ego et tu. tu es qui interrogas, ego respondebo. ante omnia ergo lege clare (diserte).

Textus:Hermeneumata Pseudodositheana (ca. 280 p. Chr. n.) (Corpus Glossariorum Latinorum, III, 1 sqq.)

ed. Georg Goetz, Leipzig 1892